Psalms 44

etc. AUG. Epithalamium, id est, laus thalami. Canticum pro commutandis et pro dilecto, id est, sponsa et sponso, scribitur filiis Core, ut venerentur. Hic enim describitur per quem commutabuntur, quia laus sponsi et sponsae hic cantatur. CASS. Propheta praeconia Dei se eructaturum promittit. AUG., HIER. Intus enim fatur Propheta, etc., usque ad antequam sit quod facturus est. Consilium vero Patris est Verbum. Quo omnia bona facta sunt. Id est, Verbum profero: idem hic quod prius; sed in ipso verbo omnia opera Dei esse dicit; unde: ut nihil sit in opere quod non prius fuit in consilio. De hoc dicitur: Non sono, qui transit, comparat Verbum: sed scripto, quod manet. Vel, quia non aliud post aliud, sed omnia simul in uno Verbo aeterno. Virtus prophetiae, quae non sub cruciatu humano cogitat quod de arcano divinitatis aliis divulgat. CASS. Incipit de laude sponsi prius a forma. Priora dixit Propheta ex persona Dei, haec ex sua; vel omnia ex se. Vel, qui dicit Deo hymnum. AUG. ad laudem ejus, qui ex eo. Quia quod dico, et scribo. Vel, quia cito ventura quae scribo. CASS. Quia, eo loquente, mundus gratiam reconciliationis accepit. Ibid. Hic laudat eum a potestate; et tu talis ad humanitatem, in qua mundo apparuit; ad Deitatem, qua omnia decorat. Hominem pereuntem miseratus respice. Liberans homines. De utero Virginis, ut sponsus: vel, ab his victis ad alios vincendos. In fide hominum tuam potentiam ostende, qui semper regnasti. Et per hoc, quia et per te, et per tuos veritatem doces, qua falsitatem nostram destruis. Et quia mansuetus ferendo malos, ut quando pro inimicis oravit, sic et sui: Et quia justitiam vitae ostendit. Et quia deducet te inoffense per cursum totius vitae, vel de populo ad populum Quia omnes mirabuntur, vel, quia miracula faciet. AUG. Id est multi de suis inimicis supponent se sibi, et hoc ratione vel voluntate. Hoc est quod titulus dixit: CASS. Inimicorum tuorum, ut sint amici, sicut Saulus. Ibid. Hic a judicio: ad judicium pertinet. Ibid. Regula divinae aequitatis, quae vere recta et nunquam curvatur: haec justos regit, iniquos percutit. AUG. Nemo sibi multum de misericordia praesumat, blandiatur: quia virga directionis, si alios regit, alios conterit: regit spirituales, conterit carnales. Ibid. Vel, quia etc., reddita sunt haec praemia, fecit te regem, dando Si homo iniquitatem in se odit, cum Deo facit: odit Deus iniquitatem, oderis et tu. AUG. Bis ponitur in Graeco aperte, alter vocativus, alter nominativus. Iste unctus est, ille lapis quem Jacob unxit. etc. CASS. Hic laudat Propheta sponsum ab uxore et ornatu; primo ab ornatu. AUG. Odores bene adhibentur nuptiali thalamo, etc., usque ad id est, redemptio, per aquam baptismi. HIER. In ebore castitas, quod prius obscurum serris et limis lucidum fit, ita sancti per sectiones et attritiones diversorum suppliciorum elimati, virtutum varietate fiunt lucidi. AUG. Terrenorum, non curantes honorem patrum, etc., usque ad et ad semen excitandum susceperunt. etc. CASS. Hic ab uxore commendat sponsum. Ibid. Etsi sit unitas in charitate, tamen auro, id est, doctrina Apostolorum, cocco martyrum, gemmis virginum, purpura poenitentium ornatur. CASS. Laus sponsae summissior, sed quadruplex, a forma, a gloria, ab adolescentulis, a prole. AUG. Alloquitur Propheta reginam, tanquam unus de patribus. Judaei viderunt et occiderunt, tu audi Evangelium, et credendo videbis Deum: hic per imaginem, in futuro per speciem. Vel, Audi prophetias, quae incarnationem praedixerunt, et vide impletas. CASS. Hic laudat eam a forma. CASS. Per Tyrum, vicinam Judaeae, gentes designantur; unde mulier Chananaea Ecclesiae figura. CASS. gentium, a parte totum. AUG. Ut se offerant, etc., usque ad gentes scilicet, quae sunt in angustia peccatorum. CASS. A gloria sponsae, ut supra a potestate sponsi. AUG. Vel intrinsecus. Sit ergo eleemosyna in occulto, ubi Deus videt. Vel non in circumcisione manufacta, sicut in veteri lege, sed in spiritualibus. CASS. Finis vestis significat finem mundi vel hominis. Non deauratis, ut supra, sed aureis, quia in fine tota perfectio est, ubi charitas invenitur plena. Ibid. Hic laudatur sponsa ab amicabus, ut supra a judicio. Ibid. oportuna praedicatione. Ibid. Prius unitas dicitur, post enumeratio partium est distincta, cum dicitur: . Ibid. Vel pro antiquis patribus, idolorum cultoribus, nati sunt Apostoli, principes praedicationis. AUG. Vel post prophetas Apostoli, post Apostolos alii. Cantatur hic psalmus de festo beatae Mariae Virginis, quia quae de Ecclesia generaliter hic dicuntur, ad Mariam specialiter referri possunt. Cantatur etiam pro virginibus, quia ibi dicitur: Et pro Apostolis, quia ubi dicitur: Item de nativitate Domini, quia ibi agitur de laude sponsi et sponsae et de nuptiis Christi et Ecclesiae, quarum desponsatio facta est in Verbi incarnatione. .
Copyright information for VulgGlossa